라틴어 문장 검색

quae beneficia aeque magna non sunt habenda atque ea, quae iudicio, considerate constanterque delata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:4)
Sed in collocando beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:5)
Optime autem societas hominum coniunctioque servabitur, si, ut quisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:1)
Sed, quae naturae principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum videtur altius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:2)
est enim primum, quod cernitur in universi generis humani societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:3)
Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:4)
Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas haec est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:1)
Gradus autem plures sunt societatis hominum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:1)
Artior vero colligatio est societatis propinquorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:6)
ab illa enim immensa societate humani generis in exiguum angustumque concluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:7)
Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:1)
Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 73:2)
Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:1)
Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus,proximi liberi totaque domus, quae spectat in nos solos neque aliud ullum potest habere perfugium, deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum communis etiam fortuna plerumque est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 76:1)
Atque ab iis rebus, quae sunt in iure societatis humanae, quem ad modum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 79:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION