라틴어 문장 검색

atque illum Arctoae labentem cardine portae tempestas aeterna plagae praetentaque caelo agmina nimborum primique Aquilonis hiatus in diversa ferunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권12)
adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
qui fletus galeis cecidere solutis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권85)
"at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses Sidonii, sed magna sinu Natura soluto, ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu, sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatus nosse tuos, caeloque et vera monentibus aris concilies, et quae populis proferre parabas, me doceas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권142)
simul audacem non ense nec hasta dignatus leviter digitis imbelle solutis abiecit iaculum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권251)
sed caede nova iam lubrica tellus armaque seminecesque viri currusque soluti impediunt laevumque femur, quod cuspide fixum regis Echionii, sed dissimulaverat ardens, sive ibi nescierat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권97)
stupet hospita belli unda viros claraque armorum incenditur umbra, insiluere vadis, magnoque fragore solutus agger et adversae latuerunt pulvere ripae, ille quoque hostiles saltu maiore per undas inruit attonitis - longum dimittere habenas - sicut erat, tantum viridi defixa parumper caespite populeo commendat spicula trunco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권109)
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권167)
At pater arcano residens Ismenos in antro, unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus pascitur et Tyrios melior venit annus in agros, ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novos-que accepit natae gemitus, levat aspera musco colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta pinus adulta manu dimissaque volvitur urna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권190)
Tristibus interea somnum turbata figuris torva sagittiferi mater Tegeatis ephebi, crine dato passim plantisque ex more solutis, ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas purgatura malum fluvio vivente soporem, namque per attonitas curarum pondere noctes saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat, exuvias, seque ignotis errare sepulcris extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam, saepe novos nati bello rediisse triumphos, armaque et alipedem notum comitesque videbat, numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras, effigiesque suas simulacraque nota cremari, praecipuos sed enim illa metus portendere visa est nox miserae totoque erexit pectore matrem, nota per Arcadias felici robore silvas quercus erat, Triviae quam desacraverat ipsa electam turba nemorum numenque colendo fecerat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권260)
dixit, fletuque soluto aspicit et niveae saxum maduisse Dianae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권279)
"sed nunc certa fides, modo me sub nocte silenti ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta, qualis erat - solos infecerat umbra iugales - , Amphiaraus adit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권73)
hi sertis, hi veris honore solutos adcumulant artus patriaque in sede reponunt corpus adoratum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권353)
"insano praetendis funera voto, meque premis frustra vacuae ceu proximus aulae, non ita Sidoniam Fortuna reliquerit urbem, in te ut sceptra cadant, tanto indignissime nato."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권151)
"et si demissas veniat mugitus ad aures, erigitur meminitque sui, viresque solutas ingemit et campis alios regnare leones."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권414)

SEARCH

MENU NAVIGATION