라틴어 문장 검색

ostentansque insignem spoliis tribunum, hunc imitare, miles aiebat, et circa iacentem ducem sterne Gallorum catervas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 269:3)
illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage vasta cernetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 365:2)
spoliisque lectis ad suos revectus, cum ovante gaudio turma in castra atque inde ad praetorium ad patrem tendit, fati futurique, laus an poena merita esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 89:1)
ut me omnes, inquit, pater, tuo sanguine ortum vere ferrent, provocatus equestria haec spolia capta ex hoste caeso porto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 90:1)
itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur, spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in posterum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 98:1)
postero die inventum inter maximam hostium stragem coopertum telis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 145:2)
trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam, triarios postremo rem restituisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 157:1)
per arma, per viros late stragem dedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 421:2)
ab equite fugientium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 559:2)
iam strage hominum armorumque insignium campi repleri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:2)
Rostra navium spoliaque Laconum in aede veteri fixa multi supersunt qui viderunt Patavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 25:2)
quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo omnis consternata agebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 420:1)
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:2)
solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus vestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION