라틴어 문장 검색

Is hostium clamore subito territus Suadebat asino fugere, ne possent capi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus ad senem pastorem.4)
Inde evagata noctu suspenso pede, Ubi esca se replevit et prolem suam, Pavorem simulans prospicit toto die.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.12)
Promissa parte suadet, ut scopulum super Altis ab astris duram illidat corticem, Qua comminuta facile vescatur cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.7)
Incensus ille falso uxoris crimine Simulavit iter ad villam clamque in oppido Subsedit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta9)
Tunc simulans sese vestimentis rusticus Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, Sed, in priore quia nil compererant, latens) Pervellit aurem vero, quem celaverat, Et cum dolore vocem naturae exprimit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.16)
Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur nec brevitatem dicentibus sed copiam - hoc est diligentiam - suadent;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 11:1)
Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem commune cum multis, deliberare vero et causas eius expendere, utque suaserit ratio, vitae mortisque consilium vel suscipere vel ponere ingentis est animi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 10:2)
Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 6:1)
Ille sive quia non sentiebat, sive quia se non sentire simulabat, immobilis et extentus fidem peractae mortis implevit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 2:5)
quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:4)
Mihi successus actionis silentium finemque suadebat;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 10:1)
huic aetas et valetudo silentium suasit, hic sponte beatissimo otio fruitur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 3:2)
Amavi curam et sollicitudinem tuam, quod cum audisses me aestate Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 1:1)
Dubito num idem tibi suadere quod mihi debeam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 2:1)
Quibus ex causis, ut supra scripsi, dubito an idem nunc tibi quod tunc mihi suadeam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION