라틴어 문장 검색

Est autem huius generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut eis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 241:3)
exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:3)
Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur, non, quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius quiddam de illo, de quo scripta sunt, suspicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 15:1)
quod item nos postulamus non a te quidem, qui nobis omnia summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument, maius ut quiddam de L. Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 15:2)
tantum significabo brevi neque verborum ornatum inveniri posse non partis expressisque sententiis, neque esse ullam sententiam inlustrem sine luce verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 24:2)
et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:5)
suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:2)
Haec eo mihi praedicenda fuerunt, ut, si non omnia, quae proponerentur a me, ad omnium vestrum studium et ad genus id, quod quisque vestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me genus exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 37:1)
Nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:1)
sed hanc dico suavitatem, quae exit ex ore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:6)
' 'Ergo ista,' inquit Crassus 'quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam - sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:4)
quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis, delectavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:4)
Tum Catulus 'haudquaquam hercule' inquit 'Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel copiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:1)
Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:1)
Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator - nec tamen potest aliter esse - ut suavitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION