라틴어 문장 검색

sed meae verecundiae sufficit unus aut alter, ac potius unus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 3:2)
Frugi quidem homini sufficit etiam vicus, quem una villa discernit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:3)
Sufficiunt duae fabulae, an scholastica lege tertiam poscis?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 9:1)
Quod ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia suppeteret, id nunc iure videor a te meis petiturus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 1:1)
Quamvis enim abunde sufficiat illi quod est et a principe et a senatu probatus, gaudebit tamen testimonio tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 5:2)
Igitur sufficere tibi debet, si exheredatus a matre quartam partem ab heredibus eius accipias, quam tamen ego augebo.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 9:5)
An ego verear - neminem viventium, ne quam in speciem adulationis incidam, nominabo -, sed ego verear ne me non satis deceat, quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M. Messalam, Q. Hortensium, M. Brutum, L. Sullam, Q. Catulum, Q. Scaevolam, Servium Sulpicium, Varronem, Torquatum, immo Torquatos, C. Memmium, Lentulum Gaetulicum, Annaeum Senecam et proxime Verginium Rufum et, si non sufficiunt exempla privata, Divum Iulium, Divum Augustum, Divum Nervam, Tiberium Caesarem?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 5:1)
Proinde, dum suppetit vita, enitamur ut mors quam paucissima quae abolere possit inveniat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 8:1)
id enim voto meo sufficit, illud supra votum 'victorque virum volitare per ora';
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 3:2)
Ego proficiscenti tantum viatici dabo, quantum sufficiat eunti in tua.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 9:3)
Spondeo sollicitudini tuae, spei meae, magnitudini causae suffecturum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 4:3)
numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:3)
Nam nec historia debet egredi veritatem, et honeste factis veritas sufficit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 10:3)
Illi enim et copiosissimum ingenium, et par ingenio qua varietas rerum qua magnitudo largissime suppetebat;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 2:2)
Nihil novum nihil varium, nihil quod non semel spectasse sufficiat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION