라틴어 문장 검색

et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et haec adversus luxuriam severissimis moribus conveniebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 71:1)
sine qua cum per tot annos matronae optimis moribus vixerint, quod tandem ne abrogata ea effundantur ad luxuriam periculum est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 78:3)
tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant ut ad coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 84:1)
id ut ab se munus Romani acciperent, petere sese, et classem suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 47:1)
eadem omnes praefectos regios, qui ubique, ad Boeotiam maxime, praepositi hibernis erant, cepit luxuria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 133:1)
multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 78:2)
tribuni vetera luxuriae crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 644:1)
in domo quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 754:1)
luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 68:1)
epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 69:2)
vix tamen illa, quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 70:2)
multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 337:3)
initia luxuriae in urbem introducta ab exercitu Asiatico referuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha3)
in ulteriore, quia diu aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 5:2)
traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 454:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION