라틴어 문장 검색

quare uox praeconis irrisa est inuitantis more sollemni ad ludos, quos nec spectasset quisquam nec spectaturus esset, cum superessent adhuc qui spectauerant, et quidam histrionum producti olim tunc quoque producerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 2:2)
quem cum Messalina et Narcissus con spirassent perdere, diuisis partibus alter ante lucem similis attonito patroni cubiculum inrupit, affirmans somniasse se uim ei ab Appio inlatam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:2)
Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, sordidos ac deparcos esse quibus impensarum ratio constaret, praelautos uereque magnificos qui abuterentur ac perderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 1:1)
uerum minis eius ac uiolentia territus perdere statuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:1)
Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani - tantum illi ad promerendam omnium uoluntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, et, quod difficillimum est, in imperio, quando priuatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum uituperatione publica caruit - natus est III.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 1장 1:1)
'amici, diem perdidi.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 1:5)
Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 1:1)
subsiciua, quae diuisis per ueteranos agris carptim superfuerunt, ueteribus possessoribus ut usu capta concessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:2)
unam superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur eventum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 22:3)
Darei praetores, qui proelio apud Isson superfuerant, cum omni manu, quae fugientes secuta erat, adsumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum iuventute Lydiam reciperare temptabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 36:1)
Syriam, quae Coele appellatur, Andromacho Parmenio tradiderat bello, quod supererat, interfuturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 12:4)
Sed imminens bellum, cuius multo maior supererat moles, otiosae peregrinationi tempora exemerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 5:1)
"pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:6)
Emensis tot terras in spem victoriae, de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 1:2)
Medius erat dies et fatigatis necessaria quies - quippe tantundem itineris supererat, quantum emensi erant, sed minus praecipitis atque ardui - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION