라틴어 문장 검색

nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia morosissime pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem uerborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 4:2)
uultu erat uel in sermone uel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:3)
praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:1)
Corinthiorum uasorum pretia in immensum exarsisse tresque mullos triginta milibus nummum uenisse grauiter conquestus, adhibendum supellectili modum censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannis temperandam, dato aedilibus negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne opera quidem pistoria proponi uenalia sinerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 1:2)
itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 1:3)
et ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit durauitque etiam per festos Decembris mensis dies.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 2:1)
naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri posset ferum eius ingenium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 11장 1:1)
hanc ut crudelissimam caedem et defleuit edicto et eos, qui spectare sustinuissent, execratus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 3:3)
Prius quam prouincia decederet, consilium iniit nefandae atrocitatis legiones, quae post excessum Augusti seditionem olim mouerant, contrucidandi, quod et patrem suum Germanicum ducem et se infantem tunc obsedissent, uixque a tam praecipiti cogitatione reuocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare uelle perseueraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 1:1)
collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 2:1)
ludis, quos pro aeternitate imperii susceptos appellari 'maximos' uoluit, ex utroque ordine et sexu plerique ludicras partes sustinuerunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 2:1)
sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:2)
ac sine mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 1:2)
A Gaio Caesare < . . . . . . in locum Gaetu>lici substitutus, postridie quam ad legiones uenit, sollemni forte spectaculo plaudentes inhibuit data tessera, ut manus paenula[s] continerent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 2:1)
ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes, repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi uiso destiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION