라틴어 문장 검색

quamquam hostium repens adventus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:5)
ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:8)
tum poterunt clarissima voce profiteri se neque fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam extra suam potestatem, quod ducant in bonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:3)
si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terreamur semperque simus invicti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 53:3)
virtutem videant intabescantque relicta, anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, et magis auratis pendens laquearibus ensis purpureas subter cervices terruit, " imus imus praecipites " quam si sibi dicat et intus palleat infelix quod proxima nesciat uxor?
(페르시우스, 풍자, satire 329)
quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obliviscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem averteretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:7)
Quanquam quos gloria terret, aut qui sunt qui bella vident?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:22)
Ecce per orbem mitis turba deum terras exosa furentes deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:2)
Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sonoque terruit pavidum genus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.5)
Venari asello comite cum vellet leo, Contexit illum frutice et admonuit simul, Ut insueta voce terreret feras, Fugientes ipse exciperet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.2)
Hic pertinere ad domini respondet caput Et avertendum victima periculum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.4)
Caelo receptus propter virtutem Hercules Cum gratulantes persalutasset deos, Veniente Pluto, qui Fortunae est filius, Avertit oculos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Malas esse divitias.2)
Hic insidiatus nocte iumentis ducis, Cum veste et auro et magno argenti pondere Avertit mulos.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.2)
Nec dubito te quoque eadem cogitatione terreri, pro istis quae inter manus habes.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:3)
Terret me haec tua tam pertinax valetudo, et quamquam te temperantissimum noverim, vereor tamen ne quid illi etiam in mores tuos liceat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION