라틴어 문장 검색

arcadii magistri Aristaei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2831)
magistri Aristaeum dicit, Apollinis et Cyrenes filium, qui primus invenit, quemadmodum apes possint reparari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2832)
"Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque divinam et aethera interim interdumque rationem vult omnium esse principium;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:27)
quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse, negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:8)
sed ut intelle- ctum est quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tum etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 1:1)
magnus orator et perfectus magister, quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidem iudicio est postea consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:2)
L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:3)
Nam semper habuit exquisitos e Graecia magistros, in eis iam adulescens Diophanem Mytilenaeum Graeciae temporibus illis disertissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:4)
sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:4)
cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam magister fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:1)
Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit admirabilem ad dicendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:4)
[Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro.] haec etsi videntur esse a proposita oratione diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis - nam Attico haec nota sunt - et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 4:2)
Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:2)
Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maxumae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 28:1)
togati me uno togato duce et imperatore vicistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION