라틴어 문장 검색

hic tamen idem scortator nimius multaque libidine suetus rusticolas vexare lupas interque salicta et densas saepes obscena cubilia inire;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권50)
non vereor ne me nimium confidere quisquam arguat ingeniique putet luctamen inire, sum memor ipse mei, satis et mea frivola novi;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권191)
Primus init Stephanus mercedem sanguinis imbri adflictus lapidum;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO STEPHANI1)
munus ecce fictile inimus intra regiam salutis.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus10)
"cum consulatum initis, ut vernae solent, (pudet fateri) farre pullos pascitis;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.152)
unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris, fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.10)
nulla anceps luctamen init virtute sine ista Virtus, nam vidua est quam non Patientia firmat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 144)
Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 472)
Ego lepidus ineo gratiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 739)
facta, transacta omnia:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 524)
Intus transigetur si quid est quod restet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 673)
Adibo, atque ab eo gratiam hanc quam video velle inibo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 519)
Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam Studeas inire.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3112)
ratio de integro ineunda est mihi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 210)
Postremo inter se transigant ipsi, ut libet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 5123)

SEARCH

MENU NAVIGATION