라틴어 문장 검색

Cooperationis vel communis agendi rationis genera iuvari possunt, quae parvorum operatorum commoda tueantur atque a compilatione locorum oecosystemata servent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:8)
Ambitus ad bona illa pertinet quae mercatus rationes tueri aut congruenter promovere non valent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:2)
Productionis diversitas ad creandum ac novandum complures humano intellectui praebet facultates, dum ambitum tuetur atque operandi plus dat opportunitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 246:4)
Pernobile est tueri officium creati curandi per parvas cotidianas actiones, ac mirabile quod educatio valet eis rationem praebere usque ad conformandam certam vitae formam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:6)
Salutis est initium cum patefactio fit alicuius praecedentis, primigenii doni, quod vitam confirmat exsistentiamque tuetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:15)
o quam profunda iustis arcana per soporem aperit tuenda Christus, quam clara, quam tacenda!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum15)
"spectare superna mandaram totis conversum sensibus in me recto habitu celsoque situ et sublime tuentem;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 290)
nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci pectoribusque hominum discordibus et sua iura dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2217)
fixa et statuta est omnibus sententia fidem tueri vel libenter emori.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.120)
influebat inde Spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent ad decus egregium discrimine sanguinis petendum, non trepidare docens nec cedere nec dolore vinei, laudis amore rapi, Christum sapere et fidem tueri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.25)
Res dura et regni novitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 33:3)
Hanc tamen immensam Calchas attollere molem roboribus textis caeloque educere iussit, ne recipi portis, aut duci in moenia possit, neu populum antiqua sub religione tueri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:24)
haec ara tuebitur omnis, aut moriere simul.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:10)
Aspice - namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:10)
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, huc illuc volvens oculos, totumque pererrat luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION