라틴어 문장 검색

inter hunc tumultum Q. Fulvium proconsulem profectum cum exercitu Capua adfertur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 125:1)
in hoc tumultu Fulvius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 130:1)
ea res tantum tumultum ac fugam praebuit ut, nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pavida fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 136:1)
nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pavor in urbem compulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 137:1)
et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores, consules censoresve fuissent cum imperio esse, recessisset a muris hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 138:2)
et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 139:1)
ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 247:1)
vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses arserint prope moenia Romana.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 316:1)
Itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium vivi venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 532:3)
ceterum tumultus inde maior quam vis adhiberi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 634:2)
vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam volneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 642:1)
nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 11:2)
cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pavorem posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 218:1)
duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 220:1)
eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes ediderant, quanto acrius pavor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION