라틴어 문장 검색

tantaque trepidatio fuit ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 477:1)
multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt, et priusquam a media acie succurreretur, exspiravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 427:2)
gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 90:1)
loricae thoracesque mille amplius summam explebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 665:3)
C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 192:2)
acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scuta alii loricasque tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 427:2)
Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1273)
certo pedibus, non tunicis venis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1276)
E. Ne inter tunicas habeas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 461)
Vbi ego capiam pro machaera turturem, [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 169)
loricam induam mi optumum esse opinor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5141)
I, adfer mihi arma et loricam adducito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 172)
Loricam adducam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 174)
Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iubes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 186)
soccos, tunicam, pallium tibi dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 2169)

SEARCH

MENU NAVIGATION