라틴어 문장 검색

ulcus enim vivescit et inveterascit alendo inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit, si non prima novis conturbes volnera plagis volgivagaque vagus Venere ante recentia cures aut alio possis animi traducere motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:5)
at quos effugium servarat corpore adeso, posterius tremulas super ulcera tetra tenentes palmas horriferis accibant vocibus Orcum, donique eos vita privarant vermina saeva expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:3)
sudabant etiam fauces intrinsecus atrae sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat atque animi interpres manabat lingua cruore debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:5)
nec nimio cuiquam posses ardore tueri corporis in summo summam fervescere partem, sed potius tepidum manibus proponere tactum et simul ulceribus quasi inustis omne rubere corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:10)
quorum siquis, ut est, vitarat funera leti, ulceribus taetris et nigra proluvie alvi posterius tamen hunc tabes letumque manebat, aut etiam multus capitis cum saepe dolore corruptus sanguis expletis naribus ibat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:12)
multa siti prostrata viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, multaque per populi passim loca prompta viasque languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:5)
Sudabant etiam fauces intrinsecus artae Sanguine, et ulceribus via saepta coibat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:3)
Carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit Non fatis adductus amor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:14)
totum est pro vulnere corpus, At tibi, Leve miser, fixus praecordia pressit Nilaca serpente cruor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:57)
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est et gener atque nepos, Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXI1)
Exorare, dei, si vos tam magna liceret Et bona velletis tam pretiosa dare, Hoc quod habet Chione corpus faceretis haberet Ut Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LX5)
Non ulcus acre pusulaeve lucentes, Nec triste mentum sordidique lichenes, Nec labra pingui delibuta cerato, Nec congelati gutta proderit nasi.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII3)
redit in praecordia virtus atqui ait Horatius nec vera virtus cum semel excidit, curat reponi deterioribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3672)
praesentis, ut quondam etiam victis redit in praecordia virtus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4145)
adversi in tergum sulmonis ibique frangitur 'tergum' pro 'tergus' dixit - Sallustius tergis vinciebant pro 'tergoribus' - , ut intellegamus hastam in scutum venisse et illic esse conlisam - ut 'frangitur' sit 'conliditur' - fissoque scuti ligno etiam praecordia penetrasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4101)

SEARCH

MENU NAVIGATION