라틴어 문장 검색

Gustatus praeclare saeptus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:3)
magnos vero usus adfert ad navigia facienda, quorum cursibus suppeditantur omnes undique ad vitam copiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:1)
sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:4)
Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis, quod, eam si non habebunt, [iniusti habebuntur,] nullis praesidiis saepti multis afficientur iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:3)
Quare, quamquam a Cratippo nostro, principe huius memoriae philosophorum, haec te assidue audire atque accipere confido, tamen conducere arbitror talibus aures tuas vocibus undique circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 7:2)
an ut conquirat undique suavitates?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:3)
Quis enim tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque saepsisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 36:1)
post memoria saepire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 142:3)
Atque interea tamen, dum haec, quae dispersa sunt, coguntur, vel passim licet carpentem et conligentem undique repleri iusta iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 191:1)
ubi eum locum omnem cogitatione saepseris, si modo usum rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne, quod erit in re, occurret atque incidet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 147:1)
nec enim te ista attigisse arbitrabar, quae diligentissime cognosse et undique conlegisse usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:4)
apparatu nobis opus est et rebus exquisitis, undique conlectis, arces- sitis, comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:3)
Ferro saeptus possidet sedis sacras, incidat, aspiciat, admiretur, stupescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:5)
inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 157:3)
quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 158:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION