라틴어 문장 검색

sed primo impetu caesi disiectique montani, ut quibus temere collectis, non castra, non ducem noscitantibus, neque in victoria decus esset neque in fuga flagitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장10)
Sed primus dies impetu magis quam veterani exercitus artibus transactus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장1)
sed repressus vincentium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam proelii mutarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장8)
multa bella impetu valida per taedia et moras evanuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장9)
naves pari inter se spatio, validis utrimque trabibus conexae, adversum in flumen dirigebantur, iactis super ancoris quae firmitatem pontis continerent, sed ancorarum funes non extenti fluitabant, ut augescente flumine inoffensus ordo navium attolleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장4)
apud Othonianos pavidi duces, miles ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis utrimque fossis via quieto quoque agmini angusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장10)
a parte alia propulsa quintanorum impetu tertia decima legio, circumventi plurium adcursu quartadecimani.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장4)
ita trepidi et utrimque anxii coeunt, nemo privatim expedito consilio, inter multos societate culpae tutior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장5)
cuncta impetu militum acta non parata contione, non coniunctis legionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 79장3)
Britanniam freto dirimi, iuxta Gallias Hispaniasque, utrimque viros equos tributa, ipsamque Italiam et opes urbis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장8)
illa sibi quisque, posse coloniam plano sitam impetu capi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장4)
gradum inferunt quasi recentibus auxiliis aucti, rariore iam Vitellianorum acie, ut quos nullo rectore suus quemque impetus vel pavor contraheret diduceretve.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장2)
tertiadecimanos ad Brixianam portam impetus tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장5)
Romanae utrimque artes:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장8)
iamque castra legionum excindere parabant, ni Mucianus sextam legionem opposuisset, Cremonensis victoriae gnarus, ac ne externa moles utrimque ingrueret, si Dacus Germanusque diversi inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION