라틴어 문장 검색

De istis tria sunt in quibus pars ista, quam vobis destinare proposui, variatur a toto, scilicet subiectum, forma et titulus;
(단테 알리기에리, Epistolae 96:4)
in aliis vero non variatur, sicut apparet inspicienti;
(단테 알리기에리, Epistolae 96:5)
38. Inquisitis his tribus in quibus variatur pars a toto, videndum est de aliis tribus in quibus nulla variatio est a toto.
(단테 알리기에리, Epistolae 107:1)
Aut Collina tulit stratas quot porta catervas tunc cum pene caput mundi rerumque potestas mutavit translata locum, romanaque Samnis ultra Caudinas speravit vulnera furcas. 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:1)
Utraque nanque propositio vera est, sed medium variatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma sillogistica non salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:9)
4. Quare autem tripharie principali[ter] variatum sit, investigemus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 66:1)
et quare quelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta dextre Ytalie locutio ab ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter Pisani locuntur);
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 66:2)
Cum igitur omnis nostra loquela - preter illam homini primo concreatam a Deo - sit a nostro beneplacito reparata post confusionem illam que nil aliud fuit quam prioris oblivio, et homo sit instabilissimum atque variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse potest, sed sicut alia que nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum temporumque distantias variari oportet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 68:2)
10. Si ergo per eandem gentem sermo variatur, ut.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 72:1)
8. In utroque quidem duorum laterum, et hiis que secuntur ad ea, lingue hominum variantur:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 82:1)
9. Quare ad minus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia variari.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 83:1)
Que adhuc omnia vulgaria in sese variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini, in Lombardia Ferrarenses et Placentini;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 83:2)
Vacuefacta a Britonibus Bostonia, ordo seriesque rerum in melius mutabantur, Washingtonii, autem, laboribus interim haud imminutis Cum hostibus deinceps longe potentioribus confli gendum crat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.86)
Howe, imperator Britannus, spe priori destitutus, totam belli gerendi rationem mutare decrevit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.20)
Praesidis, tamen, constantia et sententia flecti aut mutari nequibant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.20)

SEARCH

MENU NAVIGATION