라틴어 문장 검색

Tum vero cuncti manifestam numinis iram femina virque timent cultuque impensius omnes magna gemelliparae venerantur numina divae, utque fit, a facto propiore priora renarrant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 25:1)
neve parum valeant a se data gramina, carmen auxiliare canit secretasque advocat artes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:8)
Agitant convivia patres et medium vulgus, nec non et carmina, vino ingenium faciente, canunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:4)
Namque nova repetens patrios cum coniuge muros venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:4)
Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque indignere magis, nymphis latura coronas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:8)
cecini plectro graviore Gigantas sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 19:4)
nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus dilectos superis, inconcessisque puellas ignibus attonitas meruisse libidine poenam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 19:5)
" Postquam mandata peregit, Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis vim poterat), labique ut somnum sensit in artus, effugit et remeat per quos modo venerat arcus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 70:3)
Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 25:3)
Nec tu credideris tantum cecinisse futura Ampyciden Mopsum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 46:3)
Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, Nerei, te veneror:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:39)
"Iterum Polyphemon et illos adspiciam fluidos humano sanguine rictus, hac mihi si potior domus est Ithacique carina, si minus Aenean veneror genitore nec umquam esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:2)
Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis bracchia sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:5)
Venerat in silvas et filia Solis easdem, utque novas legeret fecundis collibus herbas, nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 44:1)
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore verba sono tenui maerens fundebat, ut olim carmina iam moriens canit exequialia cygnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION