라틴어 문장 검색

intelligo, indices, tris totius accusationis fuisse partis, et unam in reprehensione vitae, alteram in contentione , tertiam in criminibus ambitus esse versatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 262:2)
nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero leviter eludit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 274:1)
iam praeiudiciorum vis omnis tribus in generibus versatur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 12:1)
quorum priusquam partiamur species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 73:1)
cum sit, ut dixi, divisio, ut omnia in haec duo partimur, res atque personas, ut causa, tempus, locus, occasio, instrumentum, modus et cetera, rerum sint accidentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 117:2)
nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 127:3)
quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 137:2)
In his omnis factorum dictorumque ratio versatur, sed dupliciter.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:1)
quorum omnium tractatus versatur in syllogismis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 182:5)
quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis crescant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 279:1)
de accusatoribus et reis sum locutus, quia periculis maxime versatur adfectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 54:1)
sunt, qui hos μερικου`σ ἐπιλόγουσ vocent, quo partitam perorationem significant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 73:1)
In causis vero etiam pluribus versantur, immo secundum quendam intellectum in omnibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 83:12)
haec pars circa iram, odium, metum, invidiam, miserationem fere tota versatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:3)
ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum, contumeliosum, medium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 216:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION