라틴어 문장 검색

ungatur oleo vetere, adjecto aceto et nitro;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:2)
ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 2:1)
Veteres auctores illud ἀποπληξίαν, hoc παράλυσιν nominaverunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 2:3)
Unctioni vero aptissimum est vetus oleum, vel nitrum aceto et oleo mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 5:5)
si tamen vetus morbus est, interponi quarto vel quinto die purgationis causa vinum graecum salsum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 6:6)
maximeque oleo vetere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 4:4)
et vix, quum vetus facta est, eliditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 1:5)
Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:4)
si utrumlibet vetus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 1:11)
Si pluribus diebus nihil remedia alia juverunt, vetusque jam vitium est, aquae bene frigidae potio assumta ulcera adstringit, et initium secundae valetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:8)
Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto assumta, efficacia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 8:1)
Ultimum est, et in veteribus quoque morbis efficacissimum, tribus aut quatuor locis super coxam, cutem candentibus ferramentis exulcerare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:11)
Aperiunt tamquam ora in corporibus, cinnamomum, balsamum, panaces, juncus quadratus, pulegium, flos albae violae, bdellium, galbanum, resina terebinthina et pinea, propolis, oleum vetus, piper, pyrethrum, chamaepitys, uva taminia, sulphur, alumen, rutae semen.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, IV Quae aperiant ora in corporibus. 1:1)
olei veteris hemina.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 8:5)
Exest etiam vehementer corpus, atque ossa quoque resolvit, et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas, nitri ignem non experti, lapidis assii, aristolochiae p. sextantes, cerae, resinae terebinthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis ammoniaci p. s. aeruginis rasae p. bessem, aceti heminam, vini tantumdem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION