라틴어 문장 검색

pacem et concordiam victis utilia, victoribus tantum pulchra esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장9)
contra Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque cruore foedare suprema victis solacia amplectebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장7)
rei publicae haud dubie intererat Vitellium vinci, sed imputare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano prodidere, cum a Galba descivissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장7)
armati per urbem victores implacabili odio victos consectabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장2)
vicit pars quae sortiri legatos malebat, etiam mediis patrum adnitentibus retinere morem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장15)
provinciarum sanguine provincias vinci.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장11)
victi, quod tum in morem verterat, non suam ignaviam, sed perfidiam legati culpabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장5)
et praefectus cohortis e victis, Alpinius Montanus, fortunam partium praesens fatebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장2)
denique ausos aut libertas sequetur aut victi idem erimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장8)
passimque iniectae fundamentis argenti aurique stipes et metallorum primitiae, nullis fornacibus victae, sed ut gignuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장9)
vicit ratio parcendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장4)
nec proinde periculum aut metus quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel fraude hostium evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장15)
proinde pacem et urbem, quam victi victoresque eodem iure obtinemus, amate colite:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장15)
pars montibus, alii viam inter Mosellamque flumen tam improvisi adsiluere ut in cubiculo ac lectulo Cerialis (neque enim noctem in castris egerat) pugnari simul vincique suos audierit, increpans pavorem nuntiantium, donec universa clades in oculis fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장3)
sed obstitit vincentibus pravum inter ipsos certamen omisso hoste spolia consectandi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION