라틴어 문장 검색

tunc vero cum animadversum est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장56)
posteaquam flamma circa illam materiam virgas comprehendisset, ad caelum sublata effecit opinionem, uti videretur iam tota moles concidisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장58)
cum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus inducatur et virgis caedendo subigatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장34)
circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장13)
Praeterea idem Vergilius 'turrim' dixit, non 'turrem,' et 'securim,' non securem':
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 7:1)
nam nemo dicit 'securim vulnus congeminat', sed 'securis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6982)
sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION