라틴어 문장 검색

vocatus Aristo purgare sese et firmissimo pugnaculo uti, quod litterarum nihil ad quemquam attulisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 688:1)
et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, quia et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 700:1)
deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque pater Hamilcar inquit antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 209:1)
Diophanes adversus haec purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 370:1)
iis magis quae non fecissent hostilia referentibus quam purgantibus ea de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse videri possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 406:2)
quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 318:1)
perturbati hac voce legati nihil aliud petere quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 162:1)
multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 571:2)
"nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 612:1)
venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum affirmabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 264:1)
quia tamen immaturae ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 409:1)
sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 85:1)
falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 629:1)
simul venerant et ab rege Perseo oratores qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 217:1)
is velle quidem et laborare dixit regem, ut purganti se nihil hostile dixisse aut fecisse fides habeatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 148:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION