라틴어 문장 검색

Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:4)
Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:5)
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:4)
labitur exsanguis, labuntur frigida leto lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:11)
Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:1)
Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam cui captus amore ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:3)
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:8)
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS47)
Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus, ille canit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.46)
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.25)
frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:2)
Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:7)
Munere sic niveo lanae, si credere dignum est, Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit in nemora alta vocans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 15:5)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION