라틴어 문장 검색

Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, [virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et improba ferret praemia victrix dira libido.
(세네카, 옥타비아 5:14)
aperto Marte an insidiis iacet?
(세네카, 오이디푸스 3:41)
te, te cruenta sceptra qui dextra geris, te pater inultus urbe cum tota petam et mecum Erinyn pronubam thalami traham, traham sonantis verbera, incestam domum vertam et penates impio Marte obteram.
(세네카, 오이디푸스 7:51)
sonuit reflexo classicum cornu lituusque adunco stridulos cantus elisit aere, * * ante non linguas agiles et ora vocis ignotae clamore primum hostico experti:
(세네카, 오이디푸스 9:7)
stirpem perosa Solis invisi Venus per nos catenas vindicat Martis sui suasque, probris omne Phoebeum genus onerat nefandis:
(세네카, 파이드라 2:22)
hoc esse munus credis indictum viris, ut dura tolerent, cursibus domitent equos et saeva bella Marte sanguineo gerant?
(세네카, 파이드라 6:20)
Herculeos nam iuvenis toros, Martis belligeri pectore latior, si dorso libeat cornipedis vehi, frenis Castorea mobilior manu Spartanum poteris flectere Cyllaron.
(세네카, 파이드라 11:33)
hinc modo recedant arma, dum nullum nefas Mars saevus audet:
(세네카, Phoenissae 536:1)
propone, dubias Martis incerti vices:
(세네카, Phoenissae 637:1)
quodcumque Mars decernit;
(세네카, Phoenissae 641:1)
Saturnus nascentem, an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit aestimant:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 2:3)
iam silet murmur grave classicorum,
(세네카, Thyestes 587:1)
quod tam ferum, tam triste bis quinis scelus Mars vidit annis?
(세네카, Troades 1087:1)
aut cum inter acies Marte violento furens
(세네카, Troades 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION