라틴어 문장 검색

ibi in contionis modum orationem exorsus, ut omnia, inquit, obliviscamini alia, veteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 409:1)
quid eos qui audivere vocem praeconis, quid qui nos videre abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obvii existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 411:1)
virgini venienti in forum - ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant - minister decemviri libidinis manum iniecit, serva sua natam servamque appellans, sequique se iubebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 471:1)
ludi ab decemviris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto voti eo anno facti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 129:1)
Iulio consule ad praesidium urbis et L. magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res qua eguissent in castris moraretur, dictator praeeunte A. Cornelio pontifice maximo ludos magnos tumultus causa vovit, profectusque ab urbe diviso cum Quinctio consule exercitu ad hostes pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 288:3)
annum insequentem neque bello foris neque domi seditione insignem ludi bello voti celebrem et tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 381:1)
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset stupens, in aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 383:1)
gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 4:1)
iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Veiosque fata adpetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 214:1)
quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum paratis ludos magnos ex senatus consulto vovit Veiis captis se facturum aedemque Matutae Matris refectam dedicaturum, iam ante ab rege Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 219:1)
honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 291:2)
hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Veienti bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 353:2)
ludi Capitolini fierent, quod Iuppiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 531:1)
Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id novum auctore senatu condidimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 556:2)
Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter volgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum usuum causae ferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 270:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION