라틴어 문장 검색

Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti in libellis duobus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:16)
Si enim mentiebatur apostolus Paulus, cum apostolus Petrum obiurgans diceret:
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:1)
Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostoli - licet et apostolus sit medicus spiritalis - et, ne Timotheus inbccillitate superatus evangelii praedicandi non posset habere discursus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:19)
abbas etiam de sancta Maria Latina, abbas de valle Josaphat, abbas de monte Thabor;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:8)
Porro fratribus, qui in Lindisfarnensi ecclesia, Scottis abeuntibus, remanere maluerunt, praepositus est abbatis iure uir reuerentissimus ac mansuetissimus Eata, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Mailros;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:5)
quaeso, ut abbas sit frater Auxanius supra congregationem, tu vero et supra abbatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 4:3)
Quamobrem oportet uestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis apostolorum, siue in pascha celebrandum, siue in omnibus, quae tradiderunt sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo luminaria caeli inluminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum cotidie inlustrat credentium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:17)
Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in epistulas apostoli Pauli,quarum ad Galatas cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 3:2)
Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION