라틴어 문장 검색

qui si illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 3:2)
Galba, quod is in dicendo atrocior acriorque esset, gravius et vehementius posse defendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:5)
Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
Gracchus occisus esset, cum omnibus in rebus vehementem tum acrem aiebat in dicendo fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 2:3)
Erat uterque natura vehemens et acer;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장3)
Eius conlega L. Bestia a bonis initiis orsus tribunatus - nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit - , vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:2)
atque et acri ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:1)
Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna belli crimini, invidia populi calamitati fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 3:6)
tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:1)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장3)
Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:6)
Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장6)
de re publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit, effrenatus et acer nimis, sed bene iuris publici leges atque instituta cognoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 3:2)
itaque ne hos quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui sunt, omittam P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION