라틴어 문장 검색

Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 12:1)
Actum erat procul dubio, si vir ille se cum fratre iunxisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 50:1)
Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi socium iunxerat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 4:1)
in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiaden aequavimus, Epheso Salamina pensavimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 13:2)
Quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim referentur, priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii appareat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 22:1)
Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere - tantum cogitavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 25:1)
Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 4:1)
mox his apud Segoviam, illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus invicem experti apud Lauronem atque Sucronem aequavere clades.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 7:1)
Apud Confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 3:2)
Inde Cotisonis regis imperio, quotiens concretus gelu Danuvius iunxerat ripas, decurrere solebant et vicina populari.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 1:2)
Bormam et Gesoriacum pontibus iunxit classibusque firmavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 6:2)
adde etiam qui conduplicant primordia rerum aera iungentes igni terramque liquori, et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:2)
nam sensus iungitur omnis visceribus nervis venis, quae cumque videmus mollia mortali consistere corpore creta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:7)
quippe etenim mortale aeterno iungere et una consentire putare et fungi mutua posse desiperest;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:9)
quid enim diversius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION