라틴어 문장 검색

quam ob rem angor iste, qui amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:5)
deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse violatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:11)
novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:1)
quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 89:1)
sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi aetas ipsa solacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:3)
Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi sed etiam, ut spero, salutem attulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 4:4)
Laudare igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromere quantamque eis qui sint eam consecuti dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:2)
Eodem tempore C. Claudius, etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiam magnus erat, tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem adferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장6)
qui orator fuit cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:2)
Attuleratque minime vulgare genus dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 2:4)
commentabar declamitans - sic enim nunc loquuntur - saepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 2:1)
Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas adferebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:5)
deinde singulis medicinam consilii atque orationis meae, si quam potero, adferam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 17:5)
Atque etiam viro forti, collegae meo, laus impertitur, quod eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae consiliis removisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 14:3)
attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION