라틴어 문장 검색

nihil abesse, si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno cogant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 210:1)
Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare tela;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 408:1)
Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 607:1)
hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur pulsi, ad vos venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 95:3)
contra ea audire sese gentis suae homines agro finibusque Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 198:1)
Galli postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter perrumpunt trepidique in vicos passim suos diffugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 278:1)
maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, a minore fratre et coetu iuniorum, qui iure minus vi plus poterat, pellebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 313:2)
Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos, sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 323:2)
unde multitudine effusa pulsi rursus subsidio suorum proelium restituere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 555:2)
sed et Baliares pulso equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant et Mago Numidaeque, simul latebras eorum improvida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 588:1)
primo concursu adeo res Romana superior fuit ut non acie vincerent solum sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 628:2)
itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 641:3)
primo statim conspectu contempta paucitas, ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes ac locum capiendum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 346:2)
prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 350:1)
acrius tamen quam diutius pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 565:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION