라틴어 문장 검색

Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi poenas metuont, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장15)
Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minimum, gratia par ac si prope adessemus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장8)
Primum illud, quia res in controversia est et litem contestatam habemus, in praesentia differatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 5:5)
Primum nihil idem concupiscamus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 9:2)
Quid, tu nunc primum tibi mortem inminere scisti, nunc exilium, nunc dolorem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 15:4)
Cum iam eo processissent, ut mea nihil interesset, utrum irem an redirem, primum aequalitas illa, quae me corruperat, periit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 2:1)
Pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 10:2)
hoc aliquanto magis necessarium esse nobis ait.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:7)
Cum primum te observare desieris, imago ista tristitiae discedet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:6)
Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquam, et quam primum id facere desiste, quod etiam si voles, diu facere non poteris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:5)
Primum quia fieri non potest, ut aliqua res bona quidem sit, sed optabilis non sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:4)
primum, quia tam frequens migratio instabilis animi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 1:1)
Nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit, numquid ideo desinendum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 5:4)
Cum primum longiorem eodem loco speravero moram, tunc istud in manus sumam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 1:6)
Nam si ullum aliud esse existimat, primum male de providentia indicit, quia multa incommoda iustis viris accidunt et quia, quicquid nobis dedit, breve est et exiguum, si compares mundi totius aevo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION