라틴어 문장 검색

est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia, aliqua parte periclitatis moribus amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:1)
exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:1)
nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:7)
recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:1)
quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:1)
sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:4)
sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:3)
nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:4)
obsequium amicos, veritas odium parit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:2)
Cuius autem aures clausae veritati sunt, uta ab amico verum audire nequeat, huius salus desperanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:1)
melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:3)
ex quo nulla suspicio est amici- tiae causa esse mentitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장2)
quod idem de C. Caelio dixerim, industriam in eo summam fuisse summasque virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis amicis eius, in re publica ipsius dignitati satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장3)
itaque ne hos quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui sunt, omittam P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 2:1)
Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION