라틴어 문장 검색

Et respondit angelus et ait ad me: "Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae".
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장5)
In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장8)
Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
(불가타 성경, 말라키서, 2장7)
Et benedixit eos et appositus est ad patres suos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장69)
Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum: " Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장24)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장55)
" Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장41)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장47)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장30)
Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장27)
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장38)
Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장6)
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장9)
Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta facit,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장41)
Dixit autem invocans hoc modo: " Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION