라틴어 문장 검색

singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (ὁμωνυμία dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet, incertum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 250:1)
primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 40:2)
nam et, qui iaculum emittit, iaculari dicitur, qui pilam aut sudem, appellatione privatim sibi adsignata caret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 44:1)
fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 93:2)
quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 102:1)
praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 135:1)
Quo in genere id est praecipue custodiendum, ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit aut ignotum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 135:5)
sed illud quoque, de quo in argumentis diximus, similitudinis genus ornat facitque sublimem, floridam, iucundam, mirabilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 137:1)
praecedit similitudo illa, cuius modo feci mentionem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 141:1)
est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 204:1)
totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 227:3)
illud vero longe speciosissimum genus orationis, quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:1)
aut res per similitudinem attollimus, credas innare revulsas Cycladas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 287:2)
quin adeo similitudo manifesta est, ut ea discernere non sit in promptu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 4:1)
itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION