라틴어 문장 검색

Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 2:4)
idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 4:1)
ceteros lippitudo arida, et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 14:3)
durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae, partim longae;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 16:2)
ubi ulcus, quod aut ante, aut in ipso morbo natum est, aridum, et aut pallidum, aut lividum factum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 5:7)
Acrior fit adjecto, vel oleo, vel nitro, vel melle:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 10:3)
item mel, et caseum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 2:7)
quo minus mirum est, opus pistorium valentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 2:8)
Mulsum, quo plus mellis habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 12:1)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, mel, et quidem quo melius est, eo magis:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 2:1)
ex allium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca, bulbi, ficus etiam aridae, sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus, quidquid denique subcrudum aliquis assumsit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 1:2)
At calefaciunt piper, sal, caro omnis jurulenta, allium, cepa, ficus arida, salsamentum, vinum, et quo meracius est eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:1)
lac, mel;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVIII De his quae intus facile aut difficillime corrumpuntur. 1:2)
brassica, si subcruda est, lactuca, anethum, nasturtium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, allium, cepa, malva, lapathum, beta, asparagus, cucurbita, cerasa, mora, poma omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes, pingues minutae aves, cochleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque jus earum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 1:2)
mel crudum, lac, lactantia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera, omnia tepida, dulcia, pinguia, elixa, jurulenta, salsa, diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION