라틴어 문장 검색

atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장7)
' iuravere amici dextram morientis contingentes spiritum ante quam ultionem amissuros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장12)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)
at Germanico ne solitos quidem et cuicumque nobili debitos honores contigisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장5)
id ergo fas aviae interfectricem nepotis adspicere, adloqui, eripere senatui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장3)
quod pro omnibus civibus leges obtineant uni Germanico non contigisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장4)
additur pontificatus et quo primum die forum ingressus est congiarium plebi admodum laetae quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장5)
viderent modo adversos et aspicerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장3)
vix propinquorum adloquia tolerari, vix diem aspici a plerisque lugentium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장6)
egitque Nero grates ea causa patribus atque avo, laetas inter audientium adfectiones qui recenti memoria Germanici illum aspici, illum audiri rebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장9)
compositum inter ipsos ut Latiaris, qui modico usu Sabinum contingebat, strueret dolum, ceteri testes adessent, deinde accusationem inciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장5)
satis visum omittere insulam et in proximo Campaniae aspici.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장6)
neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장5)
neque propinquis aut amicis adsistere, inlacrimare, ne visere quidem diutius dabatur, sed circumiecti custodes et in maerorem cuiusque intenti corpora putrefacta adsectabantur, dum in Tiberim traherentur ubi fluitantia aut ripis adpulsa non cremare quisquam, non contingere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장6)
ceterum aspici aliquando in Aegypto eam volucrem non ambigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION