라틴어 문장 검색

Transeuntes ad expeditionem per Thracias, concitatae equitum peditumque turmae, blandeque acceptae et liberaliter, cum essent omnes in unum quaesitae iamque exercitus species apparebat, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis animis defensabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 9:1)
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 13:1)
et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se venire hortatus est, ut Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur, neque secus evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 4:2)
Sed resistens animorum acri robore miles, ita lacertis eminuit, ut hostium quattuor milibus sauciis, sex alia interficeret milia, ipse vero non amplius mille ducentis amitteret, ducentis tantummodo vulneratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 7:1)
Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 5:1)
Nondum finita oratione, dictis cum assensu laeto auditis, pro suo quisque loco et animo, milites alius alium anteire festinans, tamquam utilitatis et gaudiorum participes, Gratianum declararunt Augustum, clamorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 10:1)
Et quamquam Valentinianus, homo propalam ferus, inter imperitandi exordia, ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum, paulatim licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:1)
Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:2)
Qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, ni se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi, unum spirantibus animis, montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium, absque septentrionali latere (unde facilem habet devexitatem et mollem). Signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 9:1)
Anhelans flatu superbo, Maximinus etiam tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis provincias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 31:1)
At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum exordio, ad usque fretalem Oceanum, magnis molibus communiebat, castra extollens altius et castella, turresque assiduas per habiles locos et opportunos, qua Galliarum extenditur longitudo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 1:1)
Theodosius vero dux nominis incluti, animi vigore collecto, ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria comparato sollerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit, opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 1:1)
Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum, fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 5:2)
Atque cunctantibus quisnam ea tempestate omnibus vigore animi antistaret, visus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 8:1)
Qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed commissa pro firmitate animi tacuisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION