라틴어 문장 검색

Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici superuacui:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 3:1)
At INBECILLIS, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, obseruatio maior necessaria est, ut, quod uel corporis uel loci uel studii ratio detrahit, cura restituat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 1:1)
Sed haec tamen summouenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 18:1)
Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 26:1)
Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 39:1)
Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 4:1)
concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 2:3)
Est etiam obseruatio necessaria, qua quis in PESTILENTIA utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 1:1)
Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi graui tempore anni discesserunt ex suis sedibus, uel ubi in graues regiones uenerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 4:2)
Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum diuidenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 12:1)
At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:1)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:2)
Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 5:2)
Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona ualetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamuis leui de causa, exasperetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 6:1)
In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION