라틴어 문장 검색

praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 167:1)
ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis servis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 269:1)
Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset, aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, avertere etiam ab Syracusanis coepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 372:1)
munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obvium fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 456:1)
eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 124:1)
quo ubi est ventum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 228:1)
inde consules, ut averterent Capua Hannibalem, nocte quae secuta est diversi, Fulvius in agrum Cumanum, Claudius in Lucanos abit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 291:1)
accessit et ab pestilentia commune malum quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 394:1)
tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 443:1)
et ne tum quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum patriae conservare possim cogitandum est, avertere animum ab assiduo maerore licet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 554:1)
quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 581:1)
hic terror in fugam avertit omnis, effusique qua iter est, nisi quos caedes oppressit, exuuntur castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 585:1)
proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum, sed ad alium virorum, equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum inbellis multitudo tantum cum aeris crepitu, qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet, edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 65:1)
abisse eum in Bruttios velut avertentem sese, ne Capua in oculis eius caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 166:1)
feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION