라틴어 문장 검색

nam licet tribuas ei quantum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitia tua;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:3)
Video etiam, cum sit egregium et mereri beneficia et dare, utramque te laudem simul assecuturum, si quod ipse meruisti alii tribuas.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 3:1)
Mitto, qua patientia corporis hiemes iuxta et aestates ferat, ut nullis laboribus cedat, ut nihil in cibo in potu voluptatibus tribuat, ut oculos animumque contineat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 6:2)
vereor tamen ne modum excedat, quem benignitas eius - illuc enim unde coepi revertor - solet non tenere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 8:2)
' Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni, quam si ebrius quoque tam venerabilis erat?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 3:4)
rogas enim, ut aliquid subsicivi temporis studiis meis subtraham, impertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate poetarum ingenia fovisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:3)
Nam alia quamquam dignitate propemodum paria ut tribuuntur sic auferuntur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 2:1)
Te vero Marcellinus ita veretur ut iudicio tuo plurimum tribuat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 6:2)
Qua voce tribuit mihi quantum petere voto immodicum erat, nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio sapientissimi viri facerem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 9:1)
Quod superest, deos precor ut animum istum tibi, animo isti tempus quam longissimum tribuant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 3:1)
Cornelius Priscus consularis et accusatoribus quae petebant et reo tribuit, vicitque numero.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 7:2)
Circa me tantum benignitate nimia modum excessit, nisi quod tamen poetis mentiri licet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 6:1)
Quid enim honestius culpa benignitatis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 2:2)
Praeterea, cum reputarem quosdam ex debito aliquantum, quosdam aliquid, quosdam nihil reposuisse, nequaquam verum arbitrabar, quos non aequasset fides solutionis, hos benignitate remissionis aequari.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 6:1)
'Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION