라틴어 문장 검색

Dum de calore loquimur, ammoneor rei quam semper quaesitu dignam putavi, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, vinum non calida sed, paene dixerim, frigida virtute nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 9:2)
et contra, cum aer hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat vaporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:4)
Quod ergo ubique alternatur varietate temporis, hoc in Aegypto semper est, cuius aer semper est in calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 11:1)
Ideo regionis calidae vina calore caruerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 11:3)
Tractatus noster, Albinus inquit, semel ingressus calorem non facile alio digreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:1)
Dicas ergo volo, cur qui in aquam descendit calidam, si senon moverit, minus uritur, sed si agitatu suo aquam moverit, maiorem sentit calorem, et totiens aqua urit amplius quotiens novus ei motus accesserit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:2)
et cessante adsuetudine, de qua paulo ante diximus, semper novitas auget sensum caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:4)
Cur ergo, Albinus ait, aestate cum aer calidus flabro movetur, non calorem sed frigus adquirit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 14:1)
Non eadem ratio, Disarius inquit, in aquae et aeris calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:1)
Illa enim corporis solidioris est, et crassa materies cum movetur, integra vi sua superficiem cui admovetur invadit, aer motu in ventum solvitur et liquidior se factus agitatu flatus efficitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:2)
porro ut flatus illud removet quod circumfusum nobis erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:3)
erat autem circa nos calor:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:4)
Partes enim priores capitis fecit natura rariores, ut quicquid superflui aut fumei flatus circa cerebrum fuerit evanescat per plures meatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:2)
Quia senecta, inquit ille, extincto per vetustatem naturali calore fit frigida, et ex illo frigore gelidi et superflui nascuntur humores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:1)
Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem vero siccitate vel coercet vel exorbet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION