라틴어 문장 검색

Si sanguis, aut calor abundat, proximum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 2:2)
Quibus sine febre aliqua parte dolor, aut prurigo, cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 22:2)
si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 8:6)
Cui calor et tremor est, saluti est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 16:6)
et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 17:5)
Si capitis ac frontis dolores ex vento, vel frigore, aut aestu sunt, gravedine et sternutamentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 18:2)
aut sensus alicujus ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 37:2)
quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 11:3)
aut sicco calore, aut balneo.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 1:2)
Siccus calor est, et arenae calidae, et laconici, et clibani, et quarumdam sudationum, ubi e terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Bajas in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 1:3)
Imbecillus homo, iturus in balneum, vitare debet ne ante frigus aliquod experiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 5:3)
vitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 6:4)
sed maturius is auferendus, curioseque vestimentis involvendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid assumat, insudet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 8:4)
Sine frigore autem reprimunt cocta mala cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sint, quas supra posui, pulvis vel ex faece vini, vel ex myrti foliis, amarae nuces.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 4:2)
deinde calor erumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION