라틴어 문장 검색

Tractatus noster, Albinus inquit, semel ingressus calorem non facile alio digreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:1)
Dicas ergo volo, cur qui in aquam descendit calidam, si senon moverit, minus uritur, sed si agitatu suo aquam moverit, maiorem sentit calorem, et totiens aqua urit amplius quotiens novus ei motus accesserit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:2)
et cessante adsuetudine, de qua paulo ante diximus, semper novitas auget sensum caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:4)
Cur ergo, Albinus ait, aestate cum aer calidus flabro movetur, non calorem sed frigus adquirit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 14:1)
Non eadem ratio, Disarius inquit, in aquae et aeris calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:1)
erat autem circa nos calor:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:4)
remoto igitur per flatum calore restat ut advenam sensum frigoris praestet agitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:5)
adeps medulla et cerebrum ita in humore atque mollitie sunt ut eundem effectum animae quem siccitas illa non recipit mollities ista non teneat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:3)
Ideo tam dentibus unguibus ossibus et capillis quam adipi medullis et cerebro sensus inesse non potuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:1)
Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:2)
quod cum medici manus transiit, os iam cum medulla quam continet habet indolentiam sectionis similem capillorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:4)
Septima συζυγία nervorum infundit sensum spinali medullae, quae hoc est animali quod est navi carina, et adeo usu aut dignitate praecipua est ut longum cerebrum a medicis sit vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:2)
His tribus propositis, ut dixi, animae per spinalem medullam praebetur effectus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:1)
et ut ex his successio procuretur, nervi ex eadem spinali medulla pudendis et matrici, ut suum opus inpleant, ministrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:4)
Ita nulla in homine pars corporis sine spiramento quod in ventre cerebri locatum est et sine spinalis medullae beneficio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION