라틴어 문장 검색

Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:1)
Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos * reuertens subit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:3)
Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 10:4)
Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:1)
in uiris uero et ubicumque multus umor subest, scrotum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:2)
Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:3)
si scrotum et sub hoc protinus uitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:4)
Caro quoque, si quando inter tunicas concreuit, nihil dubi est, quin eximenda sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:1)
eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:5)
idemque umor * clystere intus agetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 2:7)
Idem umor rosa mixtus in ipsum uulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 6:2)
si ex ulcere, caro idem repleuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 1:6)
At si caro increuit, necessarium est recta linea patefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:2)
Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:1)
Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION