라틴어 문장 검색

Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장43)
Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장2)
Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장5)
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장6)
Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장11)
et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장64)
Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장48)
et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장53)
Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장75)
Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장80)
Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장86)
Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장22)
Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장67)
Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장68)
Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장73)

SEARCH

MENU NAVIGATION