라틴어 문장 검색

quae pari religione Apollinem itemque lupum, hoc est λύκον, colit, in utroque solem venerans, quod hoc animal rapit et consumit omnia in modum solis ac plurimum oculorum acie cernens tenebras noctis evincit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 40:2)
ubi et Satyrorum, ut adfirmant, frequens cernitur coetus et plerumque voces propriae exaudiuntur, itemque cymbalorum crepitus ad aures hominum saepe perveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 5:2)
Pan ipse, quem vocant Inuum, sub hoc habitu quo cernitur solem se esse prudentioribus permittit intellegi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 2:1)
Namque simulachrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis, quibus monstratur vim caeli in radiis esse solis qui demittuntur in terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:2)
quod decreti Platonici auctoritate faciemus, qui aestimavit fomitem esse quendam et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagret.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 4:3)
Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:3)
Crudelis nati monstrantem vulnera cernit, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 14:4)
At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram aut veniendi poscere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 8:1)
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, Cernere erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:1)
Neque enim aequa sunt augmenta contentionis et famae, quia contentio, etsi usque ad mutuas vastationes ac bella processerit, adhuc contentio est, et manet ipsa quae crevit, fama vero cum in inmensum prodit, fama esse iam desinit, et fit notio rei iam cognitae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:1)
Migrantes cernas totaque ex urbe ruentes et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 10:2)
Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:2)
Cernere uti videamur eos, audireque coram, Morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:3)
His neque tum solis rota cerni lumine claro Altivolans poterat, neque magni sidera mundi;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:2)
et unius adiutu, quasi natura flammei et ideo celeriter ardentis, cetera flagrabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION