라틴어 문장 검색

in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)
Id autem genus spongiae, quod inde eximitur, non in omnibus locis nascitur nisi circum Aetnam et collibus Mysiae, quae a Graecis *κατακεκαύμενη nominatur, et si quae eiusdem modi sunt locorum proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장10)
Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장19)
collis aventini silva in silva collis Aventini.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6591)
non enim silva colles habet, sed est in collibus silva.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2875)
sed acies ita instructa ut pars classicorum mixtis paganis in collis mari propinquos exurgeret, quantum inter collis ac litus aequi loci praetorianus miles expleret, in ipso mari ut adnexa classis et pugnae parata conversa et minaci fronte praetenderetur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장6)
de colle videri incertum, utrum ipsa in colle agens, an ab his qui de colle prospiciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6041)
Cum procul e summis conspecti collibus hostes Fraude sua cessere parum, dum colle relicto Effusam patulis aciem committeret arvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:14)
cavernas ingentes non nulli omnia loca concava cavernas dictas a veteribus asserunt, ut et umbrosae penitus patuere cavernae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 193)
Sed cum collis immotus maneret, ille (nihil omnino pudefactus) inquit si collis ad Mahometem accedere nolit, ad collem ibit Mahometes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:32)
hi ergo cum a latronibus infestarentur, occupato edito colle Saturnios se nominaverunt, quo ante nomine etiam idem collis vocabatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:3)
ac primo consistere signa in radicibus collium ac revocare in ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 231:1)
relinquebantur colles etiam a clamore, hoc est tantum recesserant a collibus boves, ut nec echo resultaret, scilicet ad colles iam clamore non perveniente.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2164)
Copias regias in colle Bunkerio consedisse, tribusque propugnaculis innatantibus munitas, colonicas vero collibus tribus vallum aggeremque praeduxisse invenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.28)
His datum est in mandatis ut cum turmis aliquot equitum, et peditum cohortibus, et tormentorum firmo apparatu collem circumirent ubi rebelles castrametati fuerunt, seque ultra eos sisterent, omnesque collis fimbrias et declivia obsisterent praeter ea quae versus Londinum patebant, ut ferae istae tanquam indagine clauderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION